- STACTACHATES
- STACTACHATESnomen gemmae, a stacte myrrha, cuius colorem odoremque refert, dicta. Vide Salmas. ad Solin. p. 133. et 706. Est autem Stacte, Graece ςτακτὴ, pars myrrhae liquidioris, eaque pretiosissima, quae ex myrrha collecta et contusa exprimebatur et unguentum per se faciebat, ἔλαιον dictum et μύρον, myrrha κατ᾿ ἐξοχην`, Latinis. Virg. l. 12. Aen. v. 100.Vibratos calido ferro myfrhâque madentes.Uti pars altera, quae remanserat, et unde ςτακτὴ expressione eliquata fuerat, πλαςτὴ dicta est, quod in offas convolveretur et pastillos, utpote dura et sicca, et proin thymiama potius, quam unguentum. Quam e contrario σμύρναν simpliciter vocavêre Graeci: Quae causa quod myrrham a stacte toties distinguant auctores. Alius a stacte Veter. est styrax liquidus, de quo suô locô: Plura vero hanc in rem vide apud Salmas. ad Solin. p. 521. et seqq. ut et supra, ubi de Myrrha, infra quoque aliquid, ubi de Syrio rore.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.